Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,em quoi decem talenta dotis detuli,haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:vidisse credo mulierem in aedibus.sed quae loquatur exaudire hinc non queo.accedam propius.Vae miserae mi.Immo mihi.Disperii.Equidem hercle oppido perii miser.vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar?iubet salvere suos vir uxorem suam.urbani fiunt rustici?Pudiciusfaciunt, quam ílli qui non fiunt rustici.Num quid delinquont rustici?Ecastor minusquam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,cupio hercle scire.Sed tu me temptas sciens.quoia illa mulier intust?Vidistine eam?Vidi.Quoia ea sit rogitas?Resciscam tamen.Vin dicam quoiast? illa—illa edepol—vae mihi,nescio quid dicam.Haeres.Haud vidi magis.Quin dicis?Quin si liceat—Dictum oportuit.Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio.Scio, innóxiu'sinnoxius es.