canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.numquid est quod dicas aliud de illo?Tantum, quod sciam.Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.Cur istuc coeptas consilium?Quia enim me adflictat amor.Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia,iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit?quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes,quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivereadeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?Iam dixisti?Dixi.Frustra dixti. hoc mihi certissumumst.eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, posteaclam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.—Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi,si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilicoibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus;nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego.—