Quaeso hercle, animum ne desponde.Nullust quem despondeam.loquere porro aliam malam rem. cui est empta?Nescio.iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.Vae mihi,montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit.Dic, quis emit?Nescio hercle.Em istúcinest operam darebonum sodalem?Quid me facere vis?Idem quod me vides,ut pereas. quin percontatu'spercontatus es, hominis quae facies foretqui illam emisset: eo si pacto posset indagariermulier? heu me miserum.Flere omitte, istuc quod nunc agis.Quid ego feci?Perdidisti me et fidem mecum tuam.Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam.Eugepae,deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.De istac ré argutus es, ut par pari respondeas,ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidihomini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.Quid ego facerem?Quid tu faceres? men rogas? requireres,rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,civisne esset an peregrinus.Civem esse aibant Atticum.Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.Nemo aiebat scire.At saltem hóminis faciem exquireres.Feci.Qua forma esse aiebant igitur?Ego dicam tibi: