eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.Dic igitur quaeso, quoia sum?Tuo ero redempta es rursum;ego te redemi, ílle mecum oravit.Animus rediit,si mecum servatur fides.Bono animo es, liberabitille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coëpit.nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet?Certo;et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,neuter stupri causa caput limaret.Di immortales,etiam cum uxore non cubet?Amabo, án maritust?neque est neque erit.Nolim quidem. homo hercle periuravit.Nullum adulescentem plus amo.Puer est ille quidem, stulta.nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.Quid, dentes?Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravitut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:emptast amica clam uxorem et clam filium.certumst, antiqua recolam et servibo mihi.decurso spatio breve quod vitae relicuomstvoluptáte, vino et amore delectavero.nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,rei tuae quaerundae convenit operam dare;demum igitur quom sis iam senex, tum in otiumte conloces, dum potes ames: id iam lucrumstquod vivis. hoc ut dico, factis persequar.interea tamen huc intro ad me invisam domum: