Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit,hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.Amabo ecastor, mi senex, eloquere—Exquire quidvis.Cur emeris me.Tene ego? ut quod imperetur facias,item quod tu mihi si imperes, ego faciam.Facere certumstpro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolarenec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.Bona si esse vis, bene erit tibi.Tum pol ego perii misera.Qui?Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.Haud equidem dico,nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.rogare hoc unum te volo.Roganti respondebo.Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?Pasicompsae.Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?Possum.Si tenue scis, scio te uberius posse nere.De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetatequom scis facere officium tuom, mulier.Pol docta didici.operam accusari non sinam meam.Em istaec hercle res est.ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,peculiarem.Mi senex, tam vetulam?Generis graecist;