Non ego illám mancupio accepi.Sed ille illam accipiet. sine.Non potes tu lege vendere illam.Ego aliquid videro.Post autem communest illa mihi cum álio. qui scioquid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?Ego scio velle.At pol ego esse credo aliquem qui non velit.Quid id mea refert?Quia illi suam rem esse aequomst in manu.Quid ais?Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.Prius respondes quam rogo.Prius tú emis quam vendo, pater.nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.Certumnest?Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,ibi venibit.Vin me tecum illo ire?Nolo.Non places.Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.Tu prohibes.At me incusato: te fecisse sedulo.ad portum ne bitas, dico iam tibi.Auscultabitur.Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixeratire dudum. me moror quom hic asto.—Nullus sum, occidi.Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximasfuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor.cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.Mane, mane obsecro, Charine.Quis me revocat?