Quid? ea ut videtur mulier?Non edepol mala.Vt moratast?Nullam vidi melius mea sententia.Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi.Eho an vidisti, pater?Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.Qui vero?Quia †non nostra formam habet dignam domo.nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:horunc illa nihilum quicquam facere poterit.Admodum.ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.Ne duas, neve te advexisse dixeris.Di me adiuvant.Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,neque sinam.Qui vero?Quia illa forma matrem familiasflagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:impleantur élegeorum meae fores carbonibus.atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meaemihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior.sed quid illá nunc fiet?Recte. ego emero matri tuaeancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.Quid si igitur reddatur illi unde empta est?Minime gentium.Dixit se redhibere, si non placeat.Nihil istoc opust:litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;