muscast meus pater, nil potest clam illum haberi,néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast.Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius?sollicitus mihí nescio qua re videtur.Attatae,meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater?Vnde incedis, quid festinas, gnate mi?Recte, pater.Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color?numquid tibi dolet?Nescio quid meo animost aegre, pater.poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.Per mare ut vectu'svectus es, nunc oculi terram mirantur tui.Magis opinor—Id est profecto; verum actutum abscesserit.ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.Cras agito, perendie agito.Saepe ex te audivi, pater:rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat sciode illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.Quin ego hunc adgredior de illa?Quin ego hinc me amolior?eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam.Immo mane;paucula etiam sciscitare prius volo.Dic quid velis.Vsquene valuisti?Perpetuo recte, dum quidem illic fui;verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?Advexi.