Certen?Perdis me.hic homo ex amore insanit. numquid vis?Vale.Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.Bene ambulato.Bene vale.—Bene sit tibi.quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meumvideo eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust,huic persuadere quo modo potis siem,ut illam vendat neve det matri suae;nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust,ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat.Homó me misérior nullúst aeque, opínor,neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna;satin quídquid est, quam rem agere óccepi,proprium nequit mihi evenire quod cupio?ita míhi mala res aliqua óbicitur,bonum quaé meum comprimit cónsilium.míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui,ratús clam patrém me meúm posse habere:is rescivit et vidit, et perdidit me;neque is cum roget quid loquar cogitatumst,ita animi decem in pectore incerti certant.nec quid corde nunc consili capere possimscio, tantus cum cura meost error animo,dum servi mei perplacet mihi consilium,dum rursum haud placet nec pater potis videturinduci ut putet matri ancillam emptam esse illam.nunc si dico ut res est atque illam mihi meemisse indico, quem ad modum existumet me?atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;scio saevos quam sit, domo doctus. igiturhócine est amare? arare mavelim, quam sic amare.iam hínc olim invitum domo extrusit ab se,mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam: