senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit,aiunt solere eum rusum repuerascere.Immo bis tanto valeo quam valui prius.Bene hercle factum, et gaudeo.Immo si scias,oculis quoque etiam plus iam video quam prius.Benest.Malae rei dico.Iam istuc non benest.Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter?Audacter.Animum advorte.Fiet sedulo.Hodie ire in ludum occepi litterarium,Lysimache. ternas scio iam.Quid ternas?Amo.Tun capite cano amas, senex nequissime?Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.Decide collum stanti, si falsum loquor;vel, ut scias me amare, cape cultrum ac secadigitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:si movero me seu secari sensero,Lysimache, auctór sum ut me amando enices.Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.nam meo quidem animo vetulus decrepitus senextantidemst quasi sit signum pictum in pariete.Nunc tu me, credo, castigare cogitas.Egon té?Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:fecere tale ante alii spectati viri.humanum amarest, humanum autem ignoscerest:ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit.Quin non obiurgo.At ne deteriorem tamenhoc facto ducas.Egon te? ah, ne di siverint.Vide sís modo etiam.Visumst.