verum ad hoc exemplum numquam, ut nunc insanio.unum quidem hercle iam scio, periisse me;vosmet videte ceterum quanti siem.nunc hoc profecto sic est: haec illast capra;verum hercle simia illa atque haedus mihi malumadportant, atque eos esse quos dicam hau scio.sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras.Profecto ego illunc hircum castrari volo,ruri qui vobis exhibet negotium.Nec omen illud mihi nec auspicium placet.quasi hircum metuo ne uxor me castret mea.atque illius haec nunc simiae partis ferat.I tu hinc ad villam atque istos rastros vilicoPisto ipsi facito coram ut tradas in manum.uxori facito ut nunties, negotiummihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihitris hodie litis iudicandas dicito.ei, et hoc memento dicere.Numquid amplius?Tantumst.Lysimache, salve.Euge, Demipho,salveto. quid agis? quid fit?Quod miserrumus.Di melius faxint.Di hoc quidem faciunt.Quid est?Dicam, si videam tibi esse óperam aut otium.Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho,non sum occupatus umquam amico operam dare.Benignitatem tuam mi experto praedicas.quid tibi ego aetatis videor?Acherunticus,senex vetus, decrepitus.Pervorse vides.puer súm, Lysimache, septuennis.Sanun es,qui puerum te esse dicas?Vera praedico.Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres: