Miris modis di ludos faciunt hominibusmirisque exemplis somnia in somnis danunt.velut ego nocte hac quae praeteriit proxumain somnis egi satis et fui homo exercitus.mercari visus mihi sum formosam capram;ei ne noceret quam domi ante habui capramneu discordarent, si ambae in uno essent loco,posterius quam mercatus fueram, visus sumin custodelam simiae concredere.ea simia adeo post haud multo ad me venit,male mihi precatur et facit convicium:ait sése illius opera atque adventu capraeflagitium et damnum fecisse haud mediocriter;dicit capram, quam dederam servandam sibi,suaé uxoris dotem ambedisse oppido.mi illud videri mirum, ut una illaec caprauxoris simiai dotem ambederit.instare factum simia, atque hoc deniquerespondet, ni properem illam ab sese abducere,ad me domum intro ad uxórem ducturum meam.atque oppido hercle bene velle illi visus sum,ast non habere cui commendarem capram;quo magis quid facerem cura cruciabar miser.interea ad me haedus visust adgredirier,infit mihi praedicare, sese ab simiacapram abduxisse, et coepit inridere me;ego énim lugere atque abductam illam aegre pati.hoc quam ad rem credam pertinere somnium,nequeo invenire; nisi capram illam suspicoriam me invenisse quae sit aut quid voluerit.ad portum hinc abii mane cum luci simul;postquam id quod volui transegi, atque ego conspicornavem ex Rhodo quast héri advectus filius;conlibitumst illuc mihi nescio qui visere:inscendo in lembum átque ad navem devehor.atque égo illi aspicio forma eximia mulierem,filius quam advexit meus matri ancillam suae.quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sani solenthomines, sed eodem pacto ut insani solent.amavi hercle equidem ego olim in adulescentia,