rogitare occepit cuia esset.Quid respondit?Ilicooccucurri atque interpello, matri te ancillam tuaeemisse illam.Visun est tibi credere id?Etiam rogas?sed scelestus subigitare occepit.Illamne, obsecro?Mirum quin me subigitaret.Edepol cor miserum meum,quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.perii.Em istuc unum verbum dixisti verissimum.stultitia istaec est.Quid faciam? credo, non credet pater,si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihiscelus videtur, me parenti proloqui mendacium.neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,eam me emisse ancillam matri.Non taces, stultissime?credet hercle, nam credebat iam mihi.Metuo miser,ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.hoc quod te rogo responde quaeso.Quaeso quid rogas?Num esse amicam suspicari visus est?Non visus est.quin quicque ut dicebam mihi credebat.Verum, ut tibi quidemvisus est.Non, sed credebat.Vae mihi misero, nullus sum.sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?sequere.Si istac ibis, commodum obviam venies patri;postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilicoretinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:timidum temptabit te.Hac ibo potius. iam censes patrem