Salva et sana sunt.Quin tu expedisquid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.Tu quidem ex óre orationem mi eripis.Taceo.Tace.credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter,qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater—Quid meus pater?Tuam amicam—Quid eam?Vidit.Vidit? vae misero mihi.hoc quod te rogo responde.Quin tu, si quid vis, roga.Qui potuit videre?Oculis.Quo pacto?Hiantibus.In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?Certen vidit?Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.Vbi eam vidit?Intus intra navem, út prope astitit;et cum ea confabulatust.Perdidisti me, pater.eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:armamentis complicandis et componendis studuimus.dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.loquere porro, quid sit actum.Postquam aspexit mulierem,