experiri, qui me rupi causa currendo tua,ut quae scirem scire actutum tibi liceret.Liberumcaput tibi faciam cis paucos mensis.Palpo percutis.Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.Ah,lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.Sicine mi obsequens es?Quid vis faciam?Tun? id quod volo.Quid id est igitur quod vis?Dicam.Dice.At énim placide volo.Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?Vae tibi.Tibi equidem a portu adporto hoc—Quid fers? dic mihi.Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.nullus sum.Immo es—Scio iam, miserum dices tu.Dixi ego tacens.Quid istuc est mali?Ne rogites, maxumum infortunium est.Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior.Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices,quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.Tandem indignus videor?Immo dignus.Equidem credidi.Obsecro, num navis periit?Salvast navis, ne time.Quid alia armamenta?