Nugas ago.quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.Mali nescio quid nuntiat.Genua hunc cursorem deserunt;perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia,perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.domin án foris dicam esse erum Charinum?Ego animi pendeo.quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris?num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur?Ecce me,Acanthio, quem quaeris.Nusquamst disciplina ignavior.Quae té malae res ágitant?Multae, ere, te átque me.Quid ést negoti?Périimus.Principium id inimicis dato.At tibi sortito id optigit.Loquere íd negoti quidquid est.Placide, volo adquiescere.tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem.At ego maledicentiorem quam te novi neminem.Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit.Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possietsine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio.Em dabitur, tene.Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis?Opera licet