atque animus studio amotus puerilist meus,amare valide coepi hinc meretricem: ilicores exulatum ad illam clám abibat patris.leno importunus, dominus eius mulieris,vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.obiurigare pater haec noctes et dies,perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;lacerari valide suam rem, illius augerier.summo haec clamore; interdum mussans conloqui:abnuere, negitare adeo me natum suom.conclamitare tota urbe et praedicere,omnes tenerent mutuitanti credere.amorem multos inlexe in dispendium:intemperantem, non modestum, iniuriumtrahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;ratione pessuma a me ea quae ipsus optumaomnis labores invenisset perferens,in amoribus diffunditari ac didier.convicium tot me annos iam se pascere;quod nisi puderet, ne luberet vivere.sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,non, ut ego, amori neque desidiae in otiooperam dedisse, neque potestatem sibifuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre:multo opere immundo rustico se exercitum,neque nisi quinto anno quoque †positum visereurbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum,rus rusum confestim exigi solitum a patre.ibi multo primum sese familiariumlaboravisse, quom haec pater sibi diceret:tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis,tibi denique iste pariet laetitiam labos.postquam recesset vita patrio corpore,agrum se vendidisse atque ea pecunianavem, metretas quae trecentas tolleret,parasse atque ea se mercis mercatum undique,adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;me idem decere, si ut deceret me forem.ego mé ubi invisum meo patri esse intellegoatque odio me esse quoi placere aequom fuit,