ita illum dilexit, qui subruptust, alterum:illius nomen indit illi qui domi est,Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;et ipsus eodem est avos vocatus nomine(propterea illius nomen memini facilius,quia illúm clamore vidi flagitarier).ne mox erretis, iam nunc praedico prius:idem est ambobus nomen geminis fratribus.nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,ut hanc rem vobis examussim disputem.si quis quid vestrum Epidamnum curari sibivelit, audacter imperato et dicito,sed ita ut det unde curari id possit sibi.nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;qui dederit, magis maiores nugas egerit.verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.Epidamniensis ille, quem dúdum dixeram,geminum illum puerum qui surrupuit alterum,ei liberorum, nisi divitiae, nil erat:adoptat illum puerum surrupticiumsibi filium eique uxorem dotatam dedit,eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule,rapidus raptori pueri subduxit pedesabstraxitque hominem in maximam malam crucem.illi divitiae evenerunt maximae.is illic habitat geminus surrupticius.nunc ille geminus, qui Syracusis habet,hodie in Epidamnum veniet cum servo suohunc quaeritatum geminum germanum suom.haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:quando alia agetur, aliud fiet oppidum;sicut familiae quoque solent mutarier:modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus