in patriam redeamus ambo.Frater, faciam, ut tu voles.auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interimeamus intro, frater.Fiat.Scitin quid ego vos rogo?Quid?Praeconium mi ut detis.Dabitur.Ergo nunciamvis conclamari auctionem fore?Equidem die septimi.Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.vix credo tota auctione capiet † quinquagesies.nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.