cum viatico: id tibí iam huc adferam.Adfer strenue.Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.—Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt forasvel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meumesse aiebat, meus servator, quem ego modo emisi manu;is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet,ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.—Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere,postquam advorsum mi imperavi ut huc venires?Quin modoerupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potestpraecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.Liberum ego te iussi abire?Certo.Quin certissimumst,mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magisfaciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae.Pro di ímmortales, quid ego video?Quid vides?Speculum tuom.Quid negoti est?Tuast imago. tam consimilest quam potest.Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velisobsequi. mihi est Menaechmo nomen.Immo edepol mihi.