numquam te patiar perire, me perirest aequius.eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite.Teneo ego huic oculum.Face ut oculi locus in capite appareat.vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.Periimus.obsecro hercle.Mittite ergo.Quid me vobis tactiost?pecte pugnis.Agite abite, fugite hinc in malam crucem.em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.Liberem ego te?Verum, quandoquidem, ere, te servavi.Quid est?adulescens, erras.Quid, erro?Per Iovem adiuro patrem,med erum tuom non esse.Non taces?Non mentior;nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi.Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum.Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.Nempe iubes?Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui.apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.Minime.Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibireferam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium