molaé, magna lassitudo fames frigus durum,haec prétia sunt ignaviae.id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum;nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,nimióque edo lubéntius molitúm, quam molitum praéhibeo.proptérea eri imperium éxsequor, bene ét sedate servo id;atqué mihi id prodest.álii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;metum míhi adhibeam, culpam ábstineam, ero ut ómnibus in locis sím praesto:servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.metuam haúd multum. prope est quándo erus ob fácta pretium exsólvet.éo ego exemplo servio, térgi ut in rem esse arbitror.postquam ín tabernam vása et servos cónlocavi, ut iusserat,ita vénio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,† neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.séd metuo, ne sero veniam depugnato proelio.Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meumsapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit.quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit.ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis.Occidi,quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.Ecquis suppetias mihi audet ferre?Ego, ere, audacissime.o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erummeum hic in pacato oppido luci deripier in via,qui liber ad vos venerit.mittite istunc.Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des,neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.