Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?Quin tu te suspendis?Ecquid sentis?Quidni sentiam?non potest haec res ellebori †iungere optinerier.sed quid ais, Menaechme?Quid vis?Dic mihi hoc quod te rogo:album an atrum vinum potas?Quin tu is in malam crucem?Iam hercle occeptat insanire primulum.Quin tu me interrogas,purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?Papae,audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas darepotionis aliquid prius quam percipit insania?Mane modo, etiam percontabor alia.Occidis fabulans.Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri?Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo—qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.Quid, ego?Dixti insanus, inquam.Egone?Tu istic, qui mihietiam me iunctis quadrigis minitatu's minitatus es prosternere.egomet haec te vidi facere, égomet haec ted arguo.At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio,et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;