Eu hércle morbum acrem ac durum di vostram fidem.vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;ei derepente tantus morbus incidit.ibo atque accersam medicum iam quantum potest.—Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,qui me vi cogunt, ut validus insaniam?quid cesso abire ad navem, dum salvo licet?vosque omnis quaeso, si senex revenerit,ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.—Lumbi sedendo, óculi spectando dolent,manendo medicum, dum se ex opere recipiat.odiosus tandem vix ab aegrotis venit.ait se óbligasse crus fractum Aesculapio,Apollini autem brachium. nunc cogito,utrum me dicam ducere medicum an fabrum.atque eccum incedit. move formicinum gradum.quid esse ílli morbi, dixeras? narra, senex.num laruatust aut cerritus? fac sciam.num eum veternus aut aqua intercus tenet?Quin ea te causa duco, ut id dicas mihiatque illum ut sanum facias.Perfacile id quidemst.sanum futurum, mea ego id promitto fide.Magna cum cura ego illum curari volo.Quin suspirabo plus sescenta ín die:ita ego eum cum cura magna curabo tibi.Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat.Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palamparasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua—sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser.Audin quae loquitur?Se miserum praedicat.Adeas velim.