Vae capiti tuo.Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat,ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus.Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere.Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.Filia, heus.Quid est? quid agimus?Quid si ego huc servos cito?ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,prius quam turbarum quid faciat amplius.Enim haereo;ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.faciam quod iubes, Apollo.Fuge domum, quantum potest,ne hic te obtundat.Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?—Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum,barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artuacomminuam illo scipione quem ipse habet.Dabitur malum,me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senemosse fini dedolabo ássulatim viscera.Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubescapere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.Mihin equis iunctis minare?Ecce, Apollo, denuome iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit?imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.