me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,quae insontem insimules.Quin etiam nunc habet pallam, pater,et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. íbo ad hominem atque adloquar.dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovemdeosque do testes—Qua de re aut cuius rei rerum omnium?Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguithanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse deierat.sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem,omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedemin eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?Tun negas?Nego hercle vero.Immo hercle †ludere negas;nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia.quid tu ais? num hinc exmigrastis?Quem in locum aut quam ob rem, obsecro?Non edepol scio.Profecto ludit te hic. non tu tenes?Iam vero, Menaechme, satis iocatu's iocatus es . nunc hanc rem gere.Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es?† tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colosex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?audio, sed non abire possum ab his regionibus,ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,poste autem illinc hircus † alus, qui saepe aetate in suaperdidit civem innocentem falso testimonio.