ante aedis et eius virum tristem video.id ést quod suspicábar.áppellabo hanc.Ibo advorsum. sálve multum, mí pater.Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos.loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.proin tu me hinc abducas.Quid istuc autem est?Ludibrio, pater,habeor.Vnde?Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi,ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?Men interrogas?Nisi non vis.Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat.At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.Sane sapit,atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.Atque ibi potat.Tua quidem ille causa potabit minus,si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibipostulas viros? dare una ópera pensum postules,inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.hinc stas, illim causam dicis.Si ille quid deliquerit,multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penumrecte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,