iam ego aperiam istaec tua flagitia.Sanan es?quae mea flagitia?Pallam atque aurum meumdomo suppilas tuae uxori et tuaedegeris amicae. satin haec recte fabulor?Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,tuam qui possim perpeti petulantiam.quem tú hominem esse me arbitrere, nescio;ego te simitu novi cum Porthaone.Si me derides, at pol illum non potes,patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?novistin tu illum?Novi cum Calcha simul:eodém die illum vidi quo te ante hunc diem.Negas novisse me? negas patrem meum?Idem hercle dicam, sí avom vis adducere.Ecastor pariter hoc atque alias res soles.Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto estgradum proferam, progrediri properabo.sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.nam pernicitas deserit: consitus sumsenectute, onustum gero corpus, viresreliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost.sed haec res mihi in pectore et corde curaest,quidnam hóc sit negóti, quod fília sicrepénte expetít me, ut ád sese irem.nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quidvelít, quid me accersat.verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.credo cum viro litigium natum esse aliquod.ita istaec solent, quae viros subserviresibi postulant, dote fretae, feroces.et illi quoque haud abstinent saepe culpa.verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;nec pol filia umquam patrem accersit ad se,nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa.sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse