nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.eo domum.Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.—Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.—Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.Quis hic me quaerit?Sibi inimicus magis quam aétati tuae.Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro.Mane.scin quid est quod ego ad te venio?Scio, ut tibi ex me sit volup.Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius,et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,nunc redeo, nunc te postillac video.Video quam rem agis.quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibidico uxorem rescivisse)—Nec te ultro oravi ut dares:tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, uterevel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.aliam posthac invenito quám habeas frustratui.—