Palla surrepta est tibi?Me rogas?Pol haud rogem te, si sciam.O hominem malum,ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe.omnia hercle ego edictavi.Quid id est?Quando nil pudetneque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit, faxo scias.palla mi est domo surrupta.Palla surruptast mihi?Viden ut te scelestus captat? huic surruptast, non tibi.nam profecto tibi surrupta si esset—salva non foret.Nil mihi tecum est. sed tu quid ais?Palla, inquam, periit domo.Quis eam surrupuit?Pol istuc ille scit qui illam abstulit.Quis is homo est?Menaechmus quidam.Edepol factum nequiter.quis is Menaechmust?Tu istic, inquam.Egone?Tu.Quis arguit?Egomet.Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.Egon dedi?Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)non dedisse.Immo hercle vero, nos non falsum dicere.Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec palliumcuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebredare foras, virum virile. quin refers pallam domum?Ego faxo referetur.Ex re tua, ut opinor, feceris;