me isti non nutasse.Credit iam tibi de isto: illuc redi.Quó ego redeam?Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer.Quae istaec palla est?Taceo iam, quando haec rem non meminit suam.Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibiresponsant? eloquere. impune non erit.Nugas agis.Tristis admodum es. non mi istuc satis placet.Nugas agis.Certe familiarium aliquoi írata es.Nugas agis.Num mihi es irata saltem?Nunc tu non nugas agis.Non edepol deliqui quicquam.Em rursum nunc nugas agis.Dic, mea uxor, quid tibi aegre est?Bellus blanditur tibi.Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello?Aufer manum.Sic datur. properato absente me comesse prandium,post ante aedis cum corona me derideto ebrius.Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.Tun negas?Nego hercle vero.Nihil hoc homine audacius.non ego te modo hic ante aedis cum corona floreavidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.omnia hercle uxori dixi.Quid dixisti?Nescio,eam ipsus roga.Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?quid id est? quid taces? quin dicis quid sit?Quasi tu nescias.palla mi est domo surrepta.