di illum ómnes perdant, íta mihi hunc hódie corrupít diem,meque adeo, quí hodie forum umquam oculis inspexi meis.diem corrupi óptimum: iussi adparari prandium,amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, ílicoproperavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi;placabit palla quam dedi,quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio.Quid aís?Viro me malo mále nuptam.Satin aúdis quae illic lóquitur?Satis.Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít.Mane: male erit pótius.Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti.Síc datur.Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis?Quid illuc est, uxor, negoti?Men rogas?Vin hunc rogem?Aufer hinc palpationes.Perge tu.Quid tu mihitristis es?Te scire oportet.Scit, sed dissimulat malus.Quid negotist?Pallam—Pallam?Quidam pallam—Quid paves?Nil equidem paveo.Nisi unum: palla pallorem incutit.at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.Non taces?Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar.Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.Ne ego mecastor mulier misera.Qui tu misera es? mi expedi.Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)