Egone hic me patiar frustra in matrimonio,ubi vir compilet clanculum quidquid domistatque ea ad amicam deferat?Quin tu taces?manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.pallam ad phrygionem cum corona ébriusferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.sed eccám coronam quám habuit. num mentior?em hac ábiit, si vis persequi vestigiis.atque edepol eccum óptume revortitur;sed pallam non fert.Quid ego nunc cum illoc agam?Idem quod semper: male habeas; sic censeo.huc concedamus: ex insidiis aucupa.Vt hóc utimúr maximé more móromoléstoque múltum, atque utí quique súntoptumí, maxumé morem habént hunc:cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos:boníne an malí sint, id haúd quaeritánt;res magís quaeritúr quam cliéntum fidéscuius modí clueat.si ést pauper átque haud malús, nequam habétur,sin díves malúst, is cliéns frugi habétur.quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt,sollícitos patrónos habént.datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapacesvirí, fraudulénti,qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam,mens est in quoeís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.quippe qui pro illis loquimur quae male feceruntaut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est.sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód voluiagere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisquedixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, utsponsio fierét. quid ille? qui praedem dedit.néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi:omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.