ita me ludificant? sed concrepuit ostium.Menaechme, amare ait te multum Erotium,ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas,atque huc ut addas auri pondo únciamiubeasque spinter novom reconcinnarier.Et istúc et aliud, si quid curari volet,me curaturum dicito, quidquid volet.Scin quid hoc sit spinter?Nescio, nisi aureum.Hoc est quod olim clanculum ex armariote surrupuisse aiebas uxori tuae.Numquam hercle factum est.Non meministi, obsecro?redde igitur spinter, si non meministi.Mane.immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi.Istuc.Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi?Numquam dedisti.Nam pol hoc unum dedi.Dicam curare?Dicito: curabitur.et palla et spinter faxo referantur simul.Amabo, mi Menaechme, inauris da mihifaciendas pondo duom nummum, stalagmia,ut te libenter videam, quom ad nos veneris.Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.Da sodes abs te: ego post reddidero tibi.Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.Non habeo.At tu, quando habebis, tum dato.Numquid me vis?—Haec me curaturum dicito—ut quantum possint quique liceant veneant.iamne abiit intro? abiit, operuit fores.di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.sed quid ego cesso, dum datur mi occasiotempusque, abire ab his locis lenoniis?propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,