Plus triginta ánnis natus sum, quom ínterea loci,numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,quám hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihiatque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.qui illum di omnes perduint, qui primus commentustcontionem habere, qui homines occupatos occupat.non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi,qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:eos oportet contioni dare operam atque comitiis.sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere.ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probelepideque concinnatam referam temperi.non faxo eam esse dices: íta ignorabitur.Pallam ad phrygionem fert confecto prandiovinoque expoto, parasito excluso foras.non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriammeque ultus pulchre fuero. observa quid dabo.Pro di immortales, quoí homini umquam uno dieboni dedistis plus, qui minus speraverit?prandi, potavi, scortum accubui, apstulihanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;satur nunc loquitur de me et de parti mea.Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meaeuxori surrupuisse. quoniam sentioerrare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi,coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,idem ego dicebam. quid multis verbis opust?minore nusquam bene fui dispendio.Adibo ad hominem, nam turbare gestio.Quis hic ést, qui adversus it mihi?Quid ais, homo