magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.omné paratumst, ut iússistiatque út voluisti, néque tibiullá morast intus.prandium, út iussisti, hic cúratumst:ubi lúbet, ire licet áccubitum.Quícum haec mulier loquitur?Equidem tecum.Quid mecum tibifuit umquam aut nunc est negoti?Quia pol te unum ex omnibusVenus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.Quid est?Vbi tu húnc hominem novisti?Ibidem ubi hic me iam diu,in Epidamno.In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,nisi hodie, numquam intro tetulit?Heia, delicias facis.mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.nimis miror, quid hoc sít negoti.Oboluit marsuppiumhuic istuc quod habes.Atque edepol tu me monuisti probe.accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.Eamus intro, ut prandeamus.Bene vocas: tam gratiast.Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?Egon te iussi coquere?Certo, tibi et parasito tuo.Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.Peniculo.