Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.numquid vis?Vt eas maximam malam crucem.Ire hercle meliust te interim atque accumbere,dum ego haec appono ad Volcani violentiam.ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.—Iamne abiit illic? edepol haud mendaciatua verba experior esse.Observato modo:nam istic meretricem credo habitare mulierem,ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.Sed miror qui ille noverit nomen meum.Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:ad portum mittunt servolos, ancillulas;si quae peregrina navis in portum advenit,rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,postilla extemplo se applicant, agglutinant:si pellexerunt, perditum amittunt domum.nunc ín istoc portu stát navis praedatoria,aps qua cavendum nobis sane censeo.Mones quidem hercle recte.Tum demum sciamrecte monuisse, si tu recte caveris.Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium:videamus qui hinc egreditur.Hoc ponam interim.asservatote haec sultis, navales pedes.Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.intús para, curá, vide, quod opúst fiat:sterníte lectos, incéndite odores; múnditiainlécebra animost amántium.amánti amoenitás malost, nobís lucrost.sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,qui mi ést usui et plurímum prodest.item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;nunc éum adibo, adloquar ultro.animúle mi, mihi mirá videntur,te hic stáre foris, fores quoí pateant,