Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.Pro sano loqueris quom me appellas nomine.sed ubi novisti me?Vbi ego te noverim,qui amicam habes eram meam hanc Erotium?Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.Non scis quis ego sim, qui tibi saepissimecyathisso apud nos, quando potas?Ei mihi,quom nihil est qui illi homini diminuam caput.Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diemEpidamnum numquam vidi neque veni?Negas?Nego hercle vero.Non tu in illisce aedibus† habitas?Di illos homines, qui illic habitant, perduint.Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.audin, Menaechme?Quid vis?Si me consulas,nummum illum quem mihi dudum pollicitu's pollicitus es dare—nam tu quidem hercle certo non sanu's sanus es satis,Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi—iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.Solet iocari saepe mecum illoc modo.quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.quid ais tu?Quid vis, inquam.Satin hoc quod videstribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius,tibi et parasito et mulieri?Quas tu mulieres,quos tu parasitos loquere?Quod te urget scelus,qui huic sis molestus?Quid tibi mecum est rei?ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.Non edepol tú homo sanus es, certo scio.