quia nemo ferme huc sine damno devortitur.Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.Quid eo vis?Iam aps te metuo de verbis tuis.Quid metuis?Ne mihi damnum in Epidamno duis.tu magnus amator mulierum es, Messenio,ego autem homo iracundus, animi perditi;id utrumque, argentum quando habebo, cavero,ne tu delinquas neve ego irascar tibi.Cape atque serva. me lubente feceris.Bene opsonavi atque ex mea sententia,bonum anteponam prandium pransoribus.sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo,prius iám convivae ambulant ante ostium,quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.Menaechme, salve.Di te amabunt quisquis es.Quisquis quis ego sim?Non hercle vero.Vbi convivae ceteri?Quos tu convivas quaeris?Parasitum tuom.Meum parasitum? certe hic insanust homo.Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?Peniculum éccum in vidulo salvom fero.Menaechme, numero huc advenis ad prandium.nunc opsonatu redeo.Responde mihi,adulescens: quibus hic pretiis porci veneuntsacres sinceri?Nummis.Nummum a me accipe:iube té piari de mea pecunia.nam équidem insanum esse te certo scio,qui mihi molestu's molestus es homini ignoto, quisquis es.Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.ego te non novi, neque novisse adeo volo.