Voluptas nullast navitis, Messenio,maior meo animo, quam quom ex alto proculterram conspiciunt.Maior, non dicam dolo,quam si adveniens terram videas quae fuerit tua.sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?an quasi mare omnis circumimus insulas?Fratrem quaesitum geminum germanum meum.Nam quid modi futurum est illum quaerere?hic annus sextust postquam ei reí operam damus.Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,mare superum omne Graeciamque exoticamorasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,sumus círcumvecti. sí acum, credo, quaereres,acum invenisses, si appareret, iam diu.hominem inter vivos quaeritamus mortuom;nam invenissemus iam diu, si viveret.Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,qui sese dicat scire eum esse emortuom:operam praeterea numquam sumam quaerere.verum aliter vivos numquam desistam exsequi.ego illúm scio quam cordi sit carus meo.In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domumredimus, nisi si historiam scripturi sumus?Dictum facessas, datum edis, caveas malo.molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.Emilloc enim vérbo esse me servom scio.non potuit paucis plura plane proloqui.verum tamen néqueo contineri quin loquar.audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,viaticati hercle admodum aestive sumus.ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieisvoluptárii atque potatores maxumi;tum sycophantae et palpatores plurumiin urbe hac habitant; tum meretrices mulieresnusquam perhibentur blandiores gentium.propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,