Eu,expedite fabulatu's fabulatus es . iam fores ferio?Feri.vel mane etiam.Mille passum commoratu's commoratus es cantharum.Placide pulta.Metuis, credo, ne fores Samiae sient.Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem videssatin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?Anime mi, Menaechme, salve.Quid ego?Extra numerum es mihi.Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.Hodie id fiet.In eo uterque proelio potabimus;uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,† tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.quid hoc est?Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus.Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.Ego saltabo? sanus hercle non es.Egone an tu magis?si non saltas, exue igitur.Nimio ego hanc periculosurrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulumHercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.Hoc animo decet animatos esse amatores probos.Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.Scin quid volo ego te accurare?Scio, curabo quae voles.