Vbi essuri sumus?Dic modo hoc quod ego te iubeo.Dico: homo lepidissime.Ecquid audes de tuo istuc addere?Atque hilarissime.Perge porro.Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.Te morare, mihi quom obloquere.Oculum ecfodito per solummihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.Concede huc a foribus.Fiat.Etiam concede huc.Licet.Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.Quidum?Ne te uxor sequatur, respectas identidem.Sed quid ais?Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,facere coniecturam ?captum sit collegium.Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido.Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.Decet.Quid igitur? quid olet? responde.Furtum, scortum, prandium.tibi fuantelocutus, namnunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.Eu.Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.