portitorem domum duxi, ita omnem mihirem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.quando égo tibi ancillás, penum,lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,malo cavebis si sapis, virum observare desines.átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriamhodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihiconférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?Perii, in insidias deveni.Immo in praesidium, ne time.Quis homo est?Ego sum.O mea Commoditas, o mea Opportunitas,salve.Salve.Quid agis?Teneo dextera genium meum.Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.Vin tu facinus luculentum inspicere?Quis id coxit coquos?iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent?Age me aspice.ecquid adsimulo similiter?Quis istest ornatus tuos?Dic hominem lepidissimum esse me.