Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,ideo quia mensam, quando edo, detergeo.homines captivos qui catenis vinciuntet qui fugitivis servis indunt compedes,nimis stúlte faciunt mea quidem sententia.nam homini misero si ad malum accedit malum,maior lubido est fugere et facere nequiter.nam se ex catenis eximunt aliquo modo.tum compediti ánum lima praeteruntaut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,esca atque potione vinciri decet.apud ménsam plenam homini rostrum deliges;dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,suo arbitratu ádfatim cottidie,numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,facile adservabis, dúm eo vinclo vincies.ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria:quam magis extendas, tanto adstringunt artius.nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diusum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.nam illic homo homines non alit, verum educat,recreatque: nullus melius medicinam facit.ita est adulescens; ipsus escae maxumaecerialis cenas dat, ita mensas exstruit,tantas struices concinnat patinarias:standumst in lecto, si quid de summo petas.sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:domi domítus sum usque cum caris meis.nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.praéterhac sí mihi tále post húnc diemfáxis, faxó foris vídua visás patrem.nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas,quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.