Ei, non illuc temerest.Adserva istum, Apoecides.—Quid illuc, Epidice, est negoti?Maxima hercle iniuriavinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia.Ain tu te illius invenisse filiam?Inveni, et domi est.sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego,ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.Ne attigas.Ostende vero.Nolo.Non aequom facis.Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, palliumtibi dabo.Quid deinde porro?Libertatem.At postea?novo liberto opus est quod pappet.Dabitur, praebebo cibum.Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves.Oro te, Epidice,mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea.at ob eam rem liber esto.Invitus do hanc veniam tibi,nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet.Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.