Frugi es tú homo, Apoecides.Cedo manus igitur.Morantur nihil. atque arte colliga.Nihil moror.Obnoxiose.Facto opere arbitramino.Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.Qua fiducia ausu'sausus es primum, quae emptast nudiustertius,filiam meam dicere esse?Libuit: ea fiducia.Ain tu? libuit?Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.Quam negat novisse mater?Ni ergo matris filia est,in meum nummum, in tuom talentum pignus da.Enim istaec captiost.sed quis east mulier?Tui gnati amica, ut omnem rem scias.Dedin tibi minas triginta ob filiam?Fateor dataset eo argento illam me emisse amicam fili fidicinampro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticiafidicina?Factum hercle vero, et recte factum iudico.Quid postremo argento factum est quod dedi?Dicam tibi:neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.Quor dare ausu'sausus es?Quia mi libitum est.Quae haec, malum, impudentiast?Etiam inclamitor quasi servos?Cum tu es liber, gaudeo.Merui ut fierem.Tu meruisti?Vise intro: ego faxo scieshoc ita esse.Quid est negoti?Iam ipsa res dicet tibi.abi modo intro.