non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihipedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.—Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duoshabet?Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis.Tace sis, modo sine me hóminem apisci.Dico ego tibi iam, ut scias:alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,lassitudine invaserunt misero in genua flemina.Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortaliummihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,apolactizo inimicos omnis.Vbi illum quaeram gentium?Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit.Quin colligas?Edepol mancipium scelestum.Te profecto, Apoecides,nil moror mihi deprecari.Facile exoras, Epidice.Ecquid agis?Tuon arbitratu?Meo hercle vero atque hau tuocolligandae haec sunt tibi hodie.At non lubet, non colligo.Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga.At mihi magis lubet solutum te rogitare.At nil scies.Quid ago?Quid agas? mos geratur.