Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?Tua filia.Haecine?Haec.Egone osculum huic dem?Quor non, quae ex te nata sit?Tú homo insanis.Egone?Tune.Quor?Quia ego hanc quae sietneque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilemhabet haec,aliter catuli longe olent, aliter suis.ne ego eam novissePro deum atque hominum fidem,quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domiatque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patremtuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?Quid loquar vis?Haec negat se tuam esse matrem.Ne fuat,si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia;non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.Cur me igitur patrem vocabas?Tua istaec culpast, non mea.non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est.postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;Epidicus mihi fuit magister.Perii, plaustrum perculi.Numquid ego ibi, pater, peccavi?Si hercle te umquam audiverome patrem vocare, vitam tuam ego interimam.Non voco.ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,quibus de signis agnoscebas?