tuae memoriae interpretari me aequom censes.Commodefabulata es.Mira memoras.Te memini—Em istuc rectius.Meministin—Memini id quod memini.At in Epidauro—Ah, guttulapectus ardens mi aspersisti.Virgini pauperculae,tuaeque matri me levare paupertatem?Tun is es,qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?Ego sum. salve.Salva sum, quia te esse salvom sentio.Cedo manum.Accipe. aerumnosam et miseriarum compotemmulierem retines.Quid est quod voltus turbatust tuos?Filiam quam ex te suscepi—Quid eam?Eductam perdidi.hostium est potita.Habe animum lenem et tranquillum. tace.domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilicoex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliteraccuravit, utut ad alias res est impense inprobus.Fac videam, si mea, si salva mihi sit.Eho, istinc, Canthara,iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,ut suam videat matrem.Remigrat animus nunc demum mihi.Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis?Vt matrem tuamvideas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.Quam meam matrem?Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.