ubi habitet dicere admodum incerte scio.Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,volo scíre, si scis.Id quod audivi audies.Stratippoclem aiunt Periphanai filiumabsentem curavisse ut fieret libera.Perii hercle, si istaec vera sunt; planissumemeum exenteravit Epidicus marsuppium.Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.Fides non reddis?Neque fides neque tibias.propera igitur fugere hinc, si te di amant.Abiero.flagitio cum maiore post reddes tamen.—Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, †eamne egó sinam impune? immo etiam si alterumtantum perdundumst, perdam potius quam sinamme impune irrisum esse, habitum depeculatuiei sic data esse verba praesenti palam!atque mé minoris facio prae illo, qui omniumlegum atque iurum fictor, conditor cluet;is etiam sese sapere memorat: malleumsapientiorem vidi excusso manubrio.